Πέμπτη 18 Δεκεμβρίου 2025

NICOLAUS EPISCOPUS MICHAHELI SPATHARIO IMPERATORIS GRECORUM 865 μ.Χ.

 89 .

Nicolaus Michaeli spathario epistolam ( supra n . 88) mittit , quam Michaeli imperatori reddat . Ipsum de sensu illius epistolae breviter certiorem facit et , ut eam receptam ,
sicut iusserit , ad imperatorem deferat , sub poena excommunicationis ei praecipit .
865 .
Cod . Casin . 220 p . 231 ( B) .
Edit . Bibliotheca Casinensis IV ( 1873) , Florilegium Casinense p . 358 . – Cf . J .- E . Reg . n . 2797 .

NICOLAUS EPISCOPUS MICHAHELI SPATHARIO IMPERATORIS GRECORUM  .
Scias iam , quia tu ad nos venire noluisti , misisse nos  epistolam per viros reverendos atque illustres , quam ad dilectum filium nostrum et excellentissimum Augustum Michahelem
per te transmittimus . Per quam ei non iniurias  pro iniuriis reddimus , sed solummodo sicut pater filium admonemus eum et per totam illam epistolam nichil ad eum nisi cohortamenta et praedicamenta atque salutifera verba dirigimus . De hoc autem , unde nos precatus est , ut faceremus , quantum pro Deo ausi sumus , fecimus et , ut melius arbitrati sumus , sententiam nostram temperavimus et pacem et communionem reddendam ecclesiae et illi promisimus. Quapropter nichil dubitans tua prudentia illam suscipiat et ad dilectum filium nostrum Michahelem pium imperatorem deferat et eius manibus offerat ; atque pro nobis per Deum et beatos principes apostolorum Petrum ac Paulum illum adiura , ut ad talem interpretem illam interpretandam tribuat , qui non sit ausus ex ea quicquam aut minuere aut addere aut aliquid commutare , sed ita eam inter pretetur , ut nichil de sensu , qui in ea scriptus est , aliquantisper occultet . Insuper autem obsecra eum ex nobis , ut , postquam interpretata in Grecum fuerit , coram se illam per totum legi praecipiat . Quodsi illam non receperis et iam dicto imperatori Constantinopolim perveniens non detuleris manibusque eius non porrexeris et , unde eum adiurare tibi praecepimus , nisi adiuraveris eum vel si quicquam de his , quae tibi ecce per istam epistolam nostram imperamus , neglexeris , a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi atque ab omni Christianorum communione sis alienus et cum inoboediente  Saul rege habeas in divino iudicio portionem .

6: Epistolae Karolini aevi (IV),V. Nicolai I. papae epistolae, σελ. 487-488
https://www.dmgh.de/de/fs1/object/display/bsb00000537_00493.html?sortIndex=040%3A010%3A0006%3A010%3A00%3A00&sort=score&order=desc&zoom=0.75&context=grecorum&divisionTitle_str=%7BEpistolae+%5BBriefe%5D%7D&hl=false&fulltext=grecorum

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου